Rozmiar: 15909 bajtów

- 50 -

1292, Dezember 4. Kamenz.

Ritter Johannes dictus Osina (Nossen) schenkt dem Kloster sein Dorf und Allod Osina sive Nuzin.

In nomine domini amen. Quoniam devote largitiones rerum temporalium in augmenta bonorum transeunt eternorum et ea, que divino intuitu rite ac legitime per opera pietatis pro salute fidelium disponuntur tam in divinis legibus quam humanis, incomutabilem obtinent firmitatem, ego Johannes miles dictus Osina saluti mee meorumque pie volens prospicere in futurum notum facio universis presentibus et futuris huius pagine tenorem ac seriem cognituris, quod sanus corpore atque mente in domo de Camenz coram religiosis viris, domino Reymboldo abbate ac fratribus eius aliisque multis probis et fide dignis hominibus, quorum hic inferius nomina includuntur, presentialiter constitutus pro salute anime mee singulariter et in remedium animarum uxoris mee ac filiorum meorum omniumque progenitorum meorum generaliter hereditatem meam et omnia bona mea, villam atque curiam vel allodium, que Osina sive Nuzin vulgariter nuncupantur, libera et absque impedimenti cuiuslibet materia penitus absoluta predictis viris honorabilibus domino abbati et fratribus ipsius ac domui eorum de Camenz cum omnibus usibus, utilitatibus, videlicet agris, pratis, silvis, pascuis, molendinis, proventibus omnique dominio et districtu ad eandem hereditatem ac bona ipsius omnia et singula predicta iure debito pertinentibus pia devocione, sincera oblacione ac libera voluntate dedi, tradidi et ad sacrosanctum altare solempniter resignavi ad honorem dei et laudem virginis gloriose sepe dictis fratribus eorumque successoribus iure proprietatis hereditario perpetualiter possidendam, prout ipsam hereditatem et bona ipsius universa omni tempore vite mee hactenus habui, tenui et possedi, nullo prorsus hominum contradicente nec de iure nec de facto contra ipsam aut in preiudicium bonorum ipsius aliquem titulum questionem vel etiam prescriptionem quamlibet aliqualiter aut quomodolibet opponente. Ut autem hec salubris et pia donatio prefatis domino abbati et fratribus de Camenz perhenniter inviolabilis perseveret debitique vigoris obtineat firmamentum, presens documentum desuper pro voluntate mea rationabiliter confectum sigillo meo proprio necnon sigillis dominorum Jarozlai de Haverdorph, Prezlai de Rosomanca fratris ipsius Pauli de Glogovia, Henrici Haconis de Frankenberch militum domini Cristani, domini Bertoldi de Frankensteyn et de Sonheyde plebanorum, Herman(ni) advocati hereditarii de Frankensteyn, Apezchonis dicti de Lewensteyn Roberti, Wolframi, Alberti, Arnoldi pistoris civium ibidem, qui omnes rogati per me hec eadem sigilla sua hiis litteris appenderunt ad perpetuam rei memoriam, prout patet. Actum in domo de Camenz anno domini M°. CC°. nonagesimo secundo proxima quinta feria post diem beati Andree apostoli presentibus omnibus supradictis et aliis quampluribus fide dignis.

Inseriert in No. LI.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów